monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 1
HIERONYMUS PAMMACHIO ET OCEANO Fratribus Salutem. Schedulae quas misistis, honorifica me affecere contumelia, sic ingenium praedicantes, ut fidei tollerent veritatem. Et quia eadem et Alexandriae et Romae, et in toto pene orbe boni homines super meo nomine iactare consueverunt; et tantum me diligunt, ut sine me haeretici esse non possint, omittam personas: rebus tantum et criminibus respondebo. Neque enim causae prodest maledicentibus remaledicere, et adversarios talione mordere, cui praecipitur malum pro malo non reddere, sed vincere in bono malum : saturari opprobriis, et alteram verberanti praebere maxillam .